Znaleziono 33 Wyniki dla: Resistere

  • sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua præceptum perficeret. (Liber II Maccabaeorum 14, 29)

  • Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, (Liber Ecclesiastes 4, 1)

  • Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. (Liber Ecclesiasticus 4, 32)

  • vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est. (Prophetia Danielis 8, 4)

  • Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus. (Prophetia Danielis 8, 7)

  • Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)

  • ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. (Evangelium secundum Lucam 21, 15)

  • et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur. (Actus Apostolorum 6, 10)

  • Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. (Epistula ad Ephesios 6, 13)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina