Znaleziono 77 Wyniki dla: Responderunt
Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 5)
Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 30)
Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem. (Evangelium secundum Ioannem 19, 15)
Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. (Evangelium secundum Ioannem 21, 5)