Znaleziono 54 Wyniki dla: Revertetur
et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in æternum a Domino. (Liber I Regum 2, 33)
Dixitque Jeroboam in corde suo : Nunc revertetur regnum ad domum David, (Liber I Regum 12, 26)
Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua. (Liber II Regum 19, 7)
Per viam qua venit, revertetur: et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber II Regum 19, 33)
Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret: et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 19)
Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum. (Liber II Paralipomenon 30, 6)
Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. (Liber Thobis 5, 26)
Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. (Liber Iob 7, 7)
Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. (Liber Iob 7, 10)
Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. (Liber Iob 34, 15)
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. (Liber Psalmorum 145, 4)
Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum. (Liber Proverbiorum 26, 27)