Znaleziono 124 Wyniki dla: Sacerdotum

  • Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum, (Actus Apostolorum 5, 27)

  • Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. (Actus Apostolorum 6, 7)

  • Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent? (Actus Apostolorum 7, 1)

  • Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, (Actus Apostolorum 9, 1)

  • et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. (Actus Apostolorum 9, 14)

  • Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? (Actus Apostolorum 9, 21)

  • Erant autem quidam Judæi, Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. (Actus Apostolorum 19, 14)

  • sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)

  • Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus. (Actus Apostolorum 23, 2)

  • Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. (Actus Apostolorum 23, 5)

  • qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. (Actus Apostolorum 23, 14)

  • Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum. (Actus Apostolorum 24, 1)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina