Znaleziono 138 Wyniki dla: Salomon

  • Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo : sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius. (Liber I Regum 10, 16)

  • Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem : et vestivit eum auro fulvo nimis, (Liber I Regum 10, 18)

  • Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea : et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo : non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis, (Liber I Regum 10, 21)

  • Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia. (Liber I Regum 10, 23)

  • Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem. (Liber I Regum 10, 26)

  • Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas : (Liber I Regum 11, 1)

  • de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore. (Liber I Regum 11, 2)

  • Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum. (Liber I Regum 11, 5)

  • Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus. (Liber I Regum 11, 6)

  • Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon. (Liber I Regum 11, 7)

  • Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui. (Liber I Regum 11, 27)

  • Erat autem Jeroboam vir fortis et potens : vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph. (Liber I Regum 11, 28)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina