Znaleziono 123 Wyniki dla: Sanguine

  • decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine: ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. (Liber Sapientiae 7, 2)

  • et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 9, 13)

  • In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. (Liber Ecclesiasticus 12, 16)

  • Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum. (Liber Ecclesiasticus 33, 31)

  • porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvæ. (Liber Ecclesiasticus 50, 16)

  • Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. (Liber Isaiae 1, 15)

  • Quia omnis violenta prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. (Liber Isaiae 9, 5)

  • Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ; ponam enim super Dibon additamenta ; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ. (Liber Isaiae 15, 9)

  • Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ; tabescent montes a sanguine eorum. (Liber Isaiae 34, 3)

  • Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. (Liber Isaiae 34, 6)

  • Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus ; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium. (Liber Isaiae 34, 7)

  • Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. (Liber Isaiae 49, 26)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina