Znaleziono 539 Wyniki dla: Secunda Venit
Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 56)
Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 12, 1)
In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, (Evangelium secundum Ioannem 12, 12)
acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)
Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. (Evangelium secundum Ioannem 12, 15)
Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 18)
Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. (Evangelium secundum Ioannem 12, 22)
Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 23)
Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 28)
Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. (Evangelium secundum Ioannem 12, 30)
Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. (Evangelium secundum Ioannem 13, 1)
Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? (Evangelium secundum Ioannem 13, 6)