Znaleziono 1417 Wyniki dla: Sol
Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli. (Liber Exodus 22, 20)
Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. (Liber Exodus 22, 26)
Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. (Liber Exodus 22, 27)
Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)
Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. (Liber Exodus 23, 16)
Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane. (Liber Exodus 23, 18)
Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ. (Liber Exodus 23, 29)
Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo. (Liber Exodus 24, 2)
Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 27, 8)
in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. (Liber Exodus 28, 20)
in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. (Liber Exodus 28, 32)
Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est. (Liber Exodus 32, 5)