Znaleziono 86 Wyniki dla: Stetit

  • Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum : et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus : et ad sinistram, Phadaia, Misaël, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam. (Liber Nehemiae 8, 4)

  • Et aperuit Esdras librum coram omni populo : super universum quippe populum eminebat : et cum aperuisset eum, stetit omnis populus. (Liber Nehemiae 8, 5)

  • Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus. (Liber Iudith 12, 15)

  • Tunc ingressus Vagao cubiculum ejus, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Judith dormire. (Liber Iudith 14, 13)

  • Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiæ, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus. (Liber Esther 5, 1)

  • At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiæ monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum, (Liber Esther 8, 4)

  • Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus: eratque terribilis aspectu. (Liber Esther 15, 9)

  • Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi. (Liber Iob 4, 16)

  • Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ; (Liber Psalmorum 1, 1)

  • Pes meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine. (Liber Psalmorum 25, 12)

  • Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat. (Liber Psalmorum 81, 1)

  • Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio. (Liber Psalmorum 105, 30)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina