Znaleziono 225 Wyniki dla: Sumus
Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. (Liber Sapientiae 2, 16)
Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles: viam autem Domini ignoravimus. (Liber Sapientiae 5, 7)
sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. (Liber Sapientiae 5, 13)
Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam ; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. (Liber Sapientiae 15, 2)
Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)
Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. (Liber Isaiae 26, 17)
Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Liber Isaiae 28, 15)
Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. (Liber Isaiae 53, 5)
Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem ; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii. (Liber Isaiae 59, 13)
Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. (Liber Isaiae 63, 19)
Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. (Liber Isaiae 64, 6)
Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Væ nobis, quoniam vastati sumus. (Liber Ieremiae 4, 13)