Znaleziono 89 Wyniki dla: Surge

  • Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? (Liber II Regum 1, 3)

  • Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. (Liber II Regum 8, 1)

  • in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum. (Liber I Paralipomenon 22, 16)

  • Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum: confortare, et fac. (Liber Esdrae 10, 4)

  • Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus. (Liber Psalmorum 81, 8)

  • Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ. (Liber Psalmorum 131, 8)

  • En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: (Canticum Canticorum 2, 10)

  • ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: (Canticum Canticorum 2, 13)

  • Sponsa. Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius. (Canticum Canticorum 4, 16)

  • Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. (Liber Ecclesiasticus 31, 25)

  • Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. (Liber Isaiae 60, 1)

  • Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. (Liber Ieremiae 1, 17)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina