Znaleziono 111 Wyniki dla: Templi

  • Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur ; in omni loco projicietur silentium. (Prophetia Amos 8, 3)

  • Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum. (Prophetia Michaeae 3, 12)

  • Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. (Prophetia Aggaei 2, 19)

  • Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, (Evangelium secundum Matthaeum 4, 5)

  • Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 16)

  • Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 1)

  • Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)

  • Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. (Evangelium secundum Marcum 15, 38)

  • Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. (Evangelium secundum Lucam 4, 9)

  • Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? (Evangelium secundum Lucam 22, 52)

  • Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. (Evangelium secundum Lucam 23, 45)

  • Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. (Actus Apostolorum 3, 2)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina