Znaleziono 324 Wyniki dla: Templum Salomonis constructionem templi

  • Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim. (Liber I Regum 8, 6)

  • et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint : et oraverint te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod ædificavi nomini tuo : (Liber I Regum 8, 48)

  • Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia : et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël. (Liber I Regum 8, 63)

  • auferam Israël de superficie terræ quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo : eritque Israël in proverbium, et in fabulam cunctis populis. (Liber I Regum 9, 7)

  • Pharao rex Ægypti ascendit, et cepit Gazer, succenditque eam igni, et Chananæum, qui habitabat in civitate, interfecit : et dedit eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis. (Liber I Regum 9, 16)

  • Erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. (Liber I Regum 9, 23)

  • Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino : perfectumque est templum. (Liber I Regum 9, 25)

  • Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis. (Liber I Regum 9, 27)

  • Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. (Liber I Regum 10, 1)

  • Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat, (Liber I Regum 10, 4)

  • Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea : et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo : non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis, (Liber I Regum 10, 21)

  • Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus. (Liber I Regum 10, 24)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina