Znaleziono 64 Wyniki dla: Tenebris
Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. (Liber Genesis 1, 4)
et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. (Liber Deuteronomii 28, 29)
cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt ; nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos. (Liber Iosue 2, 5)
At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit. (Liber Iudicum 19, 26)
Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir. (Liber I Samuelis 2, 9)
Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes. (Liber II Regum 7, 7)
Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ? (Liber Thobis 5, 12)
viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? (Liber Iob 3, 23)
Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. (Liber Iob 12, 22)
palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. (Liber Iob 12, 25)
Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. (Liber Iob 15, 22)
Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. (Liber Iob 15, 30)