Znaleziono 57 Wyniki dla: Tertia
Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 25)
dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. (Evangelium secundum Lucam 9, 22)
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. (Evangelium secundum Lucam 12, 38)
Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. (Evangelium secundum Lucam 13, 32)
et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. (Evangelium secundum Lucam 18, 33)
dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. (Evangelium secundum Lucam 24, 7)
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 21)
et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: (Evangelium secundum Lucam 24, 46)
Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. (Evangelium secundum Ioannem 2, 1)
Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: (Actus Apostolorum 2, 15)
Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, (Actus Apostolorum 10, 40)
Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his (Actus Apostolorum 13, 30)