Znaleziono 403 Wyniki dla: Tunc
tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 16)
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 23)
et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)
Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 40)
Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 1)
Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 7)
Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 31)
Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 37)
Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 41)
Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 44)