Znaleziono 182 Wyniki dla: Vade
Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. (Evangelium secundum Lucam 5, 14)
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. (Evangelium secundum Lucam 7, 8)
Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. (Evangelium secundum Lucam 7, 50)
At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace. (Evangelium secundum Lucam 8, 48)
Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 60)
At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. (Evangelium secundum Lucam 10, 37)
In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. (Evangelium secundum Lucam 13, 31)
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: (Evangelium secundum Lucam 14, 10)
Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. (Evangelium secundum Lucam 17, 19)
Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. (Evangelium secundum Ioannem 4, 16)
Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. (Evangelium secundum Ioannem 4, 50)