Znaleziono 284 Wyniki dla: Venerunt

  • Qui dixerunt: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. (Liber II Regum 19, 3)

  • Venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Isaiam. (Liber II Regum 19, 5)

  • Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. (Liber II Regum 20, 14)

  • Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum. (Liber II Regum 25, 23)

  • Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Ægyptum timentes Chaldæos. (Liber II Regum 25, 26)

  • cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab. (Liber I Paralipomenon 2, 55)

  • Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. (Liber I Paralipomenon 4, 41)

  • Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum. (Liber I Paralipomenon 7, 22)

  • Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)

  • Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores, (Liber I Paralipomenon 12, 1)

  • Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur David. (Liber I Paralipomenon 12, 16)

  • Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini. (Liber I Paralipomenon 12, 23)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina