Znaleziono 22 Wyniki dla: Venter
Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit. (Liber Iob 20, 20)
Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)
En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. (Liber Iob 32, 19)
ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis. (Liber Psalmorum 16, 14)
Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. (Liber Psalmorum 30, 10)
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster. (Liber Psalmorum 43, 25)
Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis. (Liber Proverbiorum 13, 25)
De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. (Liber Proverbiorum 18, 20)
Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. (Canticum Canticorum 5, 4)
Manus illius tornatiles, aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. (Canticum Canticorum 5, 14)
Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. (Canticum Canticorum 7, 2)
Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior. (Liber Ecclesiasticus 36, 20)