Znaleziono 535 Wyniki dla: Verbum de salute

  • Quod acceperunt viri pro omine : et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt : Frater tuus Benadad. Et dixit eis : Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum. (Liber I Regum 20, 33)

  • et laverunt currum ejus in piscina Samariæ : et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat. (Liber I Regum 22, 38)

  • Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est. (Liber II Regum 2, 22)

  • Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini. (Liber II Regum 4, 44)

  • Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei. (Liber II Regum 6, 18)

  • Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Hæc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ. (Liber II Regum 7, 1)

  • Et egressus populus diripuit castra Syriæ: factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini. (Liber II Regum 7, 16)

  • Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei: et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis. (Liber II Regum 8, 2)

  • et ingressus est illuc: ecce autem principes exercitus sedebant: et ait: Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jehu: Ad quem ex omnibus nobis? At ille dixit: Ad te, o princeps. (Liber II Regum 9, 5)

  • Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini. (Liber II Regum 9, 26)

  • duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam. (Liber II Regum 10, 17)

  • Et coluerunt immunditias de quibus præcepit eis Dominus ne facerent verbum hoc. (Liber II Regum 17, 12)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina