Znaleziono 262 Wyniki dla: Viginti

  • Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin. (Liber I Maccabaeorum 16, 4)

  • Cumque appositus esset contra Judæos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere, mulieres ac juvenes vendere. (Liber II Maccabaeorum 5, 24)

  • At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Judæorum genus deleret, adjuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo. (Liber II Maccabaeorum 8, 9)

  • et de prælio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de cælo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt. (Liber II Maccabaeorum 8, 20)

  • Et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt: et plures prædas diviserunt, æquam portionem debilibus, pupillis, et viduis, sed et senioribus facientes. (Liber II Maccabaeorum 8, 30)

  • multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 17)

  • Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. (Liber II Maccabaeorum 10, 23)

  • Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti. (Liber II Maccabaeorum 10, 31)

  • Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant: (Liber II Maccabaeorum 10, 35)

  • At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos. (Liber II Maccabaeorum 12, 20)

  • Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. (Liber II Maccabaeorum 12, 26)

  • Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 28)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina