Znaleziono 77 Wyniki dla: alii
sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare. (Liber II Maccabaeorum 10, 36)
Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. (Liber Proverbiorum 11, 24)
Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ; (Liber Ecclesiastes 5, 7)
Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas ; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant. (Liber Sapientiae 19, 13)
Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis. (Liber Ecclesiasticus 14, 5)
Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 29)
Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam, ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis. (Liber Ecclesiasticus 33, 20)
Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata. (Liber Ecclesiasticus 48, 18)
Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. (Liber Baruch 3, 19)
Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper. (Prophetia Danielis 12, 2)
Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. (Prophetia Danielis 12, 5)
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)