Znaleziono 167 Wyniki dla: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas

  • Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. (Epistula II ad Corinthios 13, 5)

  • Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. (Epistula ad Galatas 3, 7)

  • Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. (Epistula ad Galatas 3, 8)

  • Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. (Epistula ad Galatas 3, 9)

  • Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. (Epistula ad Galatas 3, 11)

  • Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. (Epistula ad Galatas 3, 12)

  • Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)

  • Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. (Epistula ad Galatas 3, 24)

  • Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)

  • Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, (Epistula ad Galatas 5, 22)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina