Znaleziono 19 Wyniki dla: armis Dei

  • Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 27)

  • ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 30)

  • Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. (Liber II Maccabaeorum 11, 7)

  • Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. (Liber II Maccabaeorum 11, 8)

  • Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis. (Liber II Maccabaeorum 15, 28)

  • Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 27)

  • Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 3)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina