Znaleziono 19 Wyniki dla: clamorem
Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam. (Liber Genesis 18, 21)
Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus : (Liber Exodus 3, 7)
Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum : (Liber Exodus 22, 23)
At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat. (Liber Numeri 16, 34)
Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)
Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc : (Liber Nehemiae 5, 6)
Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. (Liber Esther 11, 7)
Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? (Liber Iob 27, 9)
ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. (Liber Iob 34, 28)
Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit. (Liber Iob 39, 7)
Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum. (Liber Psalmorum 5, 2)
quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ; non est oblitus clamorem pauperum. (Liber Psalmorum 9, 13)