Znaleziono 2975 Wyniki dla: end

  • de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebantur in locis palustribus. (Liber Genesis 41, 2)

  • et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quæ in pastu paludis virecta carpebant. (Liber Genesis 41, 18)

  • Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. (Liber Genesis 41, 25)

  • Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt. (Liber Genesis 41, 26)

  • Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. (Liber Genesis 41, 27)

  • Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)

  • Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. (Liber Genesis 41, 43)

  • Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames. (Liber Genesis 41, 56)

  • Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? (Liber Genesis 42, 1)

  • audivi quod triticum venundetur in Ægypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. (Liber Genesis 42, 2)

  • Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto, (Liber Genesis 42, 3)

  • ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 5)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina