Znaleziono 119 Wyniki dla: exempli gratia

  • Ad quem Absalom: Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo? (Liber II Samuelis 16, 17)

  • Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret. (Liber Iudith 14, 9)

  • Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. (Liber Psalmorum 44, 3)

  • horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus. (Liber I Maccabaeorum 13, 4)

  • Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia. (Liber I Maccabaeorum 13, 6)

  • Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem si vere hæc ita essent. (Liber II Maccabaeorum 3, 9)

  • quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant. (Liber II Maccabaeorum 4, 16)

  • Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia: (Liber II Maccabaeorum 4, 46)

  • ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. (Liber Proverbiorum 1, 9)

  • et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. (Liber Proverbiorum 3, 22)

  • Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. (Liber Proverbiorum 14, 9)

  • Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona. (Liber Proverbiorum 22, 1)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina