Znaleziono 183 Wyniki dla: fide fortis

  • in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. (Epistula I ad Timotheum 2, 7)

  • Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. (Epistula I ad Timotheum 2, 15)

  • Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. (Epistula I ad Timotheum 3, 13)

  • Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, (Epistula I ad Timotheum 4, 1)

  • Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. (Epistula I ad Timotheum 4, 12)

  • Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. (Epistula I ad Timotheum 6, 10)

  • Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. (Epistula II ad Timotheum 1, 13)

  • Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)

  • senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: (Epistula ad Titum 2, 2)

  • Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Titum 3, 15)

  • ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)

  • Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. (Epistula ad Hebraeos 10, 38)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina