Znaleziono 2315 Wyniki dla: filii David
Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Lucam 18, 39)
Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias: (Evangelium secundum Lucam 20, 34)
neque enim ultra mori poterunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. (Evangelium secundum Lucam 20, 36)
Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David? (Evangelium secundum Lucam 20, 41)
et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, (Evangelium secundum Lucam 20, 42)
David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est? (Evangelium secundum Lucam 20, 44)
Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 18)
Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? (Evangelium secundum Ioannem 4, 12)
Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. (Evangelium secundum Ioannem 5, 25)
Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei: (Evangelium secundum Ioannem 5, 28)
Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 54)