Znaleziono 19 Wyniki dla: fletu

  • Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, (Liber Genesis 37, 35)

  • Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis. (Liber Genesis 45, 2)

  • Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. (Liber II Regum 20, 3)

  • Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo. (Liber Esdrae 10, 1)

  • Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt, (Liber Iudith 6, 14)

  • Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior, (Liber Iudith 6, 16)

  • Sed cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam, et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram, exclamavit voce magna cum fletu, et scidit vestimenta sua. (Liber Iudith 14, 14)

  • Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. (Liber Iob 16, 17)

  • quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, (Liber Psalmorum 101, 10)

  • Ut autem Machabæus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël. (Liber II Maccabaeorum 11, 6)

  • Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent. (Liber II Maccabaeorum 13, 12)

  • Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama ; inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. (Liber Isaiae 16, 9)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina