Znaleziono 53 Wyniki dla: gens

  • Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. (Liber Ieremiae 31, 36)

  • Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis. (Liber Ieremiae 33, 24)

  • et inducam super Ælam quatuor ventos a quatuor plagis cæli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam. (Liber Ieremiae 49, 36)

  • Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quæ ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt. (Liber Ieremiae 50, 3)

  • Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ. (Liber Ieremiae 50, 41)

  • Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. (Prophetia Ioel 1, 6)

  • Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare. (Prophetia Michaeae 4, 3)

  • Convenite, congregamini, gens non amabilis, (Prophetia Sophoniae 2, 1)

  • Væ qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum ; et disperdam te, ita ut non sit inhabitator. (Prophetia Sophoniae 2, 5)

  • Et respondit Aggæus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum: et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt. (Prophetia Aggaei 2, 15)

  • Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota. (Prophetia Malachiae 3, 9)

  • consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 7)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina