Znaleziono 267 Wyniki dla: in Spiritu Sancto

  • Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. (Epistula ad Galatas 6, 1)

  • Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. (Epistula ad Galatas 6, 8)

  • Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. (Epistula ad Galatas 6, 18)

  • in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, (Epistula ad Ephesios 1, 13)

  • Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. (Epistula ad Ephesios 2, 18)

  • in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu. (Epistula ad Ephesios 2, 22)

  • quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, (Epistula ad Ephesios 3, 5)

  • Renovamini autem spiritu mentis vestræ, (Epistula ad Ephesios 4, 23)

  • Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, (Epistula ad Ephesios 5, 18)

  • per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: (Epistula ad Ephesios 6, 18)

  • Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: (Epistula ad Philippenses 1, 27)

  • Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, (Epistula ad Philippenses 3, 3)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina