Znaleziono 69 Wyniki dla: iram

  • Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam. (Liber Exodus 15, 7)

  • Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. (Liber Numeri 25, 11)

  • timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice. (Liber Deuteronomii 9, 19)

  • Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. (Liber Deuteronomii 32, 27)

  • ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis: (Liber Iosue 20, 3)

  • quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec: idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. (Liber I Samuelis 28, 18)

  • Cui occurrit Jehu filius Hanani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris: (Liber II Paralipomenon 19, 2)

  • non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. (Liber Iudith 8, 12)

  • Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! (Liber Iob 6, 2)

  • Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me. (Liber Iob 10, 17)

  • Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)

  • Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint. (Liber Iob 36, 13)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina