Znaleziono 59 Wyniki dla: iter seminantes
In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem. (Liber Proverbiorum 12, 28)
Iter pigrorum quasi sepes spinarum ; via justorum absque offendiculo. (Liber Proverbiorum 15, 19)
et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace: (Liber Sapientiae 3, 3)
Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ. (Liber Sapientiae 6, 25)
Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. (Liber Sapientiae 11, 2)
Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. (Liber Sapientiae 14, 1)
Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, (Liber Sapientiae 18, 14)
Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et lætificabit illum: (Liber Ecclesiasticus 4, 20)
Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter. (Liber Ecclesiasticus 43, 5)
Lætatum est cor meum in ea: ambulavit pes meus iter rectum: a juventute mea investigabam eam. (Liber Ecclesiasticus 51, 20)
Et dicam: Viam facite, præbete iter ; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. (Liber Isaiae 57, 14)
Transite, transite per portas, præparate viam populo: planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos. (Liber Isaiae 62, 10)