Znaleziono 415 Wyniki dla: judicium Pilatus Barabbam multitudo

  • Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. (Evangelium secundum Ioannem 19, 6)

  • Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 8)

  • Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? (Evangelium secundum Ioannem 19, 10)

  • Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. (Evangelium secundum Ioannem 19, 12)

  • Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)

  • Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem. (Evangelium secundum Ioannem 19, 15)

  • Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 19)

  • Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. (Evangelium secundum Ioannem 19, 22)

  • Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. (Evangelium secundum Ioannem 19, 38)

  • Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. (Actus Apostolorum 2, 6)

  • Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, (Actus Apostolorum 4, 27)

  • Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, (Actus Apostolorum 5, 14)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina