Znaleziono 123 Wyniki dla: justitia

  • Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent. (Liber Genesis 30, 33)

  • Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum : custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. (Liber I Regum 3, 6)

  • Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos : Deus cæli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus : surgamus et ædificemus : vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem. (Liber Nehemiae 2, 20)

  • Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. (Liber Iob 29, 14)

  • Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua. (Liber Iob 35, 8)

  • Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest. (Liber Iob 37, 23)

  • Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. (Liber Psalmorum 5, 9)

  • et ipse judicabit orbem terræ in æquitate: judicabit populos in justitia. (Liber Psalmorum 9, 9)

  • Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ; satiabor cum apparuerit gloria tua. (Liber Psalmorum 16, 15)

  • In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum: in justitia tua libera me. (Liber Psalmorum 30, 2)

  • Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, (Liber Psalmorum 35, 7)

  • Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ ; justitia plena est dextera tua. (Liber Psalmorum 47, 11)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina