Znaleziono 54 Wyniki dla: lucem
Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. (Liber Isaiae 60, 20)
Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. (Liber Ieremiae 13, 16)
Aleph. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. (Lamentationes 3, 2)
Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus. (Prophetia Michaeae 7, 9)
Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ; nescivit autem iniquus confusionem. (Prophetia Sophoniae 3, 5)
populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 16)
Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, (Evangelium secundum Lucam 24, 22)
Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)
Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: (Evangelium secundum Ioannem 3, 20)
qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. (Evangelium secundum Ioannem 3, 21)
Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)