Znaleziono 1582 Wyniki dla: muros Jerusalem contra Nehemiam

  • postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. (Actus Apostolorum 25, 3)

  • Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. (Actus Apostolorum 26, 14)

  • Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem: (Actus Apostolorum 27, 7)

  • Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. (Actus Apostolorum 27, 14)

  • Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. (Epistula ad Romanos 1, 26)

  • qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. (Epistula ad Romanos 4, 18)

  • Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)

  • Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ? (Epistula ad Romanos 11, 24)

  • in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. (Epistula ad Romanos 15, 19)

  • Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. (Epistula ad Romanos 15, 25)

  • Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. (Epistula ad Romanos 15, 26)

  • ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, (Epistula ad Romanos 15, 31)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina