Znaleziono 221 Wyniki dla: opus
Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat. (Liber Thobis 2, 19)
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? (Liber Iob 10, 3)
Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. (Liber Iob 24, 5)
Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis. (Liber Iob 34, 11)
qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi. (Liber Iob 34, 19)
Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri. (Liber Iob 36, 24)
Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. (Liber Psalmorum 43, 2)
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige. (Liber Psalmorum 89, 17)
Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum. (Liber Psalmorum 103, 23)
Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. (Liber Psalmorum 108, 20)
Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 110, 3)
Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est opus in manibus eorum: (Liber I Maccabaeorum 2, 47)