Znaleziono 12486 Wyniki dla: os

  • Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: (Liber Genesis 11, 3)

  • et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. (Liber Genesis 11, 4)

  • Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. (Liber Genesis 11, 8)

  • Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. (Liber Genesis 11, 9)

  • Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. (Liber Genesis 11, 10)

  • Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 11)

  • Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 13)

  • Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 15)

  • Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 17)

  • Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 19)

  • Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 21)

  • Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 23)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina