Znaleziono 2638 Wyniki dla: quod cultum

  • Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. (Liber Genesis 33, 13)

  • Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent. (Liber Genesis 34, 5)

  • ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. (Liber Genesis 34, 7)

  • augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem. (Liber Genesis 34, 12)

  • Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos. (Liber Genesis 34, 14)

  • nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. (Liber Genesis 34, 19)

  • Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. (Liber Genesis 35, 22)

  • Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. (Liber Genesis 37, 3)

  • Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. (Liber Genesis 37, 4)

  • Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: (Liber Genesis 37, 6)

  • Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. (Liber Genesis 37, 9)

  • Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? (Liber Genesis 37, 10)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina