Znaleziono 1277 Wyniki dla: sanctus terra
quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. (Epistula I Petri 1, 16)
Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo: (Epistula II Petri 3, 5)
Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum. (Epistula II Petri 3, 7)
Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. (Epistula II Petri 3, 10)
Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. (Epistula I Ioannis 3, 3)
Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. (Epistula I Ioannis 5, 7)
Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. (Epistula I Ioannis 5, 8)
Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit: (Epistula Iudae 1, 5)
Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit: (Apocalypsis Ioannis 3, 7)
quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. (Apocalypsis Ioannis 3, 10)
Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. (Apocalypsis Ioannis 4, 8)
Et nemo poterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. (Apocalypsis Ioannis 5, 3)