Znaleziono 1188 Wyniki dla: sin
Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: (Epistula I ad Corinthios 10, 32)
Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. (Epistula I ad Corinthios 11, 11)
Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? (Epistula I ad Corinthios 14, 7)
Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. (Epistula I ad Corinthios 14, 10)
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. (Epistula I ad Corinthios 15, 27)
Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)