Znaleziono 29 Wyniki dla: speculator aggeris miles arcus

  • Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum : et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda. (Liber Nehemiae 4, 16)

  • Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. (Liber Iob 29, 20)

  • Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. (Liber Psalmorum 36, 15)

  • Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus ; ut liberentur dilecti tui. (Liber Psalmorum 59, 6)

  • Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis: (Liber Ecclesiasticus 50, 8)

  • Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis. (Liber Isaiae 5, 28)

  • A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. (Liber Isaiae 21, 15)

  • quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet. (Liber Ieremiae 51, 56)

  • velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum. (Prophetia Ezechielis 1, 28)

  • Et non in exercitu grandi, neque in populo multo, faciet contra eum Pharao prælium: in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas. (Prophetia Ezechielis 17, 17)

  • Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est ; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. (Prophetia Ezechielis 33, 6)

  • Reversi sunt ut essent absque jugo ; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti. (Prophetia Osee 7, 16)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina