Znaleziono 285 Wyniki dla: testamento igne gladio armis

  • Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent. (Prophetia Ezechielis 23, 47)

  • Congere ossa, quæ igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. (Prophetia Ezechielis 24, 10)

  • Loquere domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri et filiæ vestræ quas reliquistis, gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 24, 21)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro: et qui sunt in Dedan, gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 25, 13)

  • Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 26, 6)

  • Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum: (Prophetia Ezechielis 26, 8)

  • Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent. (Prophetia Ezechielis 26, 11)

  • Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus: et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 28, 23)

  • Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque terram Ægypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ. (Prophetia Ezechielis 29, 10)

  • Æthiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terræ fœderis, cum eis gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 30, 5)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Ægyptum, et destruetur superbia imperii ejus: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum. (Prophetia Ezechielis 30, 6)

  • Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsæ captivæ ducentur. (Prophetia Ezechielis 30, 17)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina