Znaleziono 35 Wyniki dla: testis

  • Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. (Liber Proverbiorum 12, 19)

  • Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis. (Liber Proverbiorum 14, 5)

  • Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. (Liber Proverbiorum 14, 25)

  • Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. (Liber Proverbiorum 19, 5)

  • Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. (Liber Proverbiorum 19, 9)

  • Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. (Liber Proverbiorum 19, 28)

  • Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam. (Liber Proverbiorum 21, 28)

  • Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. (Liber Proverbiorum 24, 28)

  • Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor. (Liber Sapientiae 1, 6)

  • pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 23)

  • Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 32, 44)

  • Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus: (Liber Ieremiae 42, 5)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina