Znaleziono 188 Wyniki dla: uxorem
Et ille ait : Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem. (Liber I Regum 2, 17)
Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem. (Liber I Regum 4, 11)
Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum. (Liber I Regum 7, 8)
Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ. (Liber I Regum 11, 19)
Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat : insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum. (Liber I Regum 16, 31)
Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. (Liber II Regum 14, 9)
Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuæ filii Araas custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam. (Liber II Regum 22, 14)
Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. (Liber I Paralipomenon 2, 18)
Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur. (Liber I Paralipomenon 2, 19)
Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ. (Liber I Paralipomenon 2, 24)
Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam. (Liber I Paralipomenon 2, 26)
Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei. (Liber I Paralipomenon 2, 35)