Znaleziono 48 Wyniki dla: victoria triumphi salus

  • Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël. (Liber I Maccabaeorum 5, 62)

  • Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia. (Liber Proverbiorum 11, 14)

  • quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)

  • Salus animæ in sanctitate justitiæ melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus. (Liber Ecclesiasticus 30, 15)

  • Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. (Liber Isaiae 33, 2)

  • Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam. (Liber Isaiae 46, 13)

  • Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. (Liber Isaiae 49, 6)

  • Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. (Liber Isaiae 51, 6)

  • sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. (Liber Isaiae 51, 8)

  • Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. (Liber Isaiae 56, 1)

  • Non audietur ultra iniquitas in terra tua ; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. (Liber Isaiae 60, 18)

  • Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël. (Liber Ieremiae 3, 23)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina