Znaleziono 1173 Wyniki dla: Absalom mors David bellum

  • iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis ejus iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum (Liber I Samuelis 18, 8)

  • non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps (Liber I Samuelis 18, 9)

  • post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suæ David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam (Liber I Samuelis 18, 10)

  • et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie ejus secundo (Liber I Samuelis 18, 11)

  • et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset (Liber I Samuelis 18, 12)

  • in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo (Liber I Samuelis 18, 14)

  • omnis autem Israël et Juda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos (Liber I Samuelis 18, 16)

  • dixit autem Saul ad David ecce filia mea major Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et prœliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum (Liber I Samuelis 18, 17)

  • ait autem David ad Saul quis ego sum aut quæ est vita mea aut cognatio patris mei in Israël ut fiam gener regis (Liber I Samuelis 18, 18)

  • factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitæ uxor (Liber I Samuelis 18, 19)

  • dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei (Liber I Samuelis 18, 20)

  • dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie (Liber I Samuelis 18, 21)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina