Znaleziono 1173 Wyniki dla: Absalom mors David bellum

  • ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 34, 24)

  • et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum in judiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea (Prophetia Ezechielis 37, 24)

  • et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum (Prophetia Ezechielis 37, 25)

  • Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis, (Prophetia Danielis 7, 21)

  • Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Ingemuit Susanna, et ait Angustiæ sunt mihi undique si enim hoc egero, mors mihi est si autem non egero, non effugiam manus vestras. (Prophetia Danielis 13, 22)

  • et percutiam eis fœdus in die illa cum bestia agri et cum volucre cæli et cum reptili terræ et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter (Prophetia Osee 2, 18)

  • et post hæc revertentur filii Israël et quærent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus in novissimo dierum (Prophetia Osee 3, 5)

  • de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis (Prophetia Osee 13, 14)

  • clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate robustos accedant ascendant omnes viri bellatores (Prophetia Ioel 3, 9)

  • qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici (Prophetia Amos 6, 5)

  • in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reædificabo aperturas murorum ejus et ea quæ corruerant instaurabo et reædificabo eum sicut diebus antiquis (Prophetia Amos 9, 11)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina